École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1223, n. s

De invadiatione totius decimæ quam Odo Ausent et Eramburgis habent apud Gohervillam.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 85, l. 1, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Galterius, divina permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Odo Ausent et Eramburgis uxor ejus, in nostra presentia constituti, recognoverunt se invadiasse abbati et conventui de Vallibus Sarnaii totam decimam suam quam habent apud Gohervillam, in parrochia de Pruneto, pro viginti libris parisiensibus, de martio in martium redimendam, et fidutiaverunt in manu nostra quod bona fide istam gageriam dictis monachis garantizabunt. Nos vero istam invadiationem concedimus et approbamus. In cujus rei testimonium, presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .