École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » 4 mai. 1269

" De domibus nostris in foro Piscium apud Vernonem, scilicet Garnerii, dicti Cuer-de-Blé, et Nicholai le Tailloeur. "

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 73, l. 2, nº 15.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi presentes et futuri quod ego Garnerius, dictus Cuer-de-Blé, et ego Matildis, ejus uxor, de communi assensu nostro et voluntate, vendidimus et concessimus religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii et eorum successoribus quatuordecim solidos parisienses annui redditus, quos dicti religiosi nobis debebant annuatim de domo que fuit quondam Roberti Doseule, que sita est in vico sancti Jacobi Vernonis1, inter domum que fuit Ausendis, Pastillarie, ex una parte, et domum que fuit Ameline Noire-Bouele, ex altera, pro novem libris et tribus solidis parisiensibus. Promisimus etiam et juravimus ego predictus Garnerius et ego predicta Matildis, tactis sacrosanctis euvangeliis, etc.......

Et ut predicta [venditio vel conces]sio perpetue firmitatis robur optineat, presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus. [Actum ] Domini Mº CCº LXº nono, post Ascensionem Domini. Testibus hiis : Nicholao, scriptore ; Rad[ulpho], dicto Thourode ; Ade de Vallibus ; Nicholao, dicto Tueveel, et Roberto, dicto Tueveel, et pluribus aliis.


1 C'est la même maison dont il a été question nos DCLXI et DCLXVIII, p. 616 et 621.
2 Sceau en cire brune, sur double queue de parchemin. Légende : .......... Garn.......