Fratres prioratus de Planeto se et domum suam ecclesiæ de Sarnaio submittunt1
- A Original en parchemin. — Inv., p. 27, l. M.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
                  Ego Petrus, Dei
                        gratia, Carnotensis episcopus, tam
                    presentibus quam posteris notum fieri volo, quod frater
                      Guinardus et ceteri fratres de
                      Planeto, in presentia nostra constituti, se et domum
                    suam ecclesie de Sarnaco summiserunt atque donaverunt ;
                    hoc videlicet modo ut, cum per decessum fratrum ad numerum duorum redierint,
                    abbas plenam habeat potestatem tam domus quam facultatem ejus, et in arbitrio
                    ejus sit, si voluerit, fratres sui ordinis ibidem instituere et quot voluerit,
                    servata tamen duobus residuis fratribus libertate vivendi in ordine quem modo
                    habent, tam in cibis quam in vestitu et aliis vivendi modis.
                  Antequam autem ad hanc paucitatem fratres devenerint, ipsi dominium domus
                    habebunt ; et non erit abbati potestas bona eorum vendendi, donandi seu alio
                    modo minuendi, aut ordinem mutandi in cibis, in vestitu vel in aliis vivendi
                    modis.
                  Si tamen hoc medio tempore inter eos orta fuerit dissensio, consilio abbatis
                    predicti componetur ; aut si prior decesserit vel cesserit, alius, ejus
                    similiter consilio, substituetur de numero eorumdem fratrum.
                  Item hoc medio tempore prior et fratres, pro necessitatibus suis et ecclesie,
                    de mobilibus vendere poterunt vel donare, de immobilibus nequaquam.
                  Si autem ab hac pactione pars altera aliquando recedere voluerit, in presentia
                    nostra vel successoris nostri lis terminabitur.
                  Ut autem donatio ista nulla, supervenientibus annis, oblivione fulcetur, eam
                    scripto commendari et sigilli nostri auctoritate fecimus communiri.
                  Data 


