" Non absque dolore, ut excommunicentur malefactores nostri. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 50, l. L.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
Officialis Parisiensis, conservator privilegiorum religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii, a domino papa datus, omnibus presbiteris per Senonensem provinciam constitutis, salutem in Domino : Noveritis nos litteras domini pape recepisse in hec verba : Alexander, episcopus, servus servorum Dei 1
                  Cum igitur, sicut ex parte dictorum religiosorum nobis est intimatum, nonnulli
                    contra tenorem dicte indulgentie temere veniendo ipsos religiosos et familiares ipsorum multimodis agravant et molestant, possessiones, res et
                    domos ipsorum et familiarium ipsorum irreverenter invadendo et eciam capiendo,
                    in ipsorum et monasterii sui prejudicium non modicum et gravamen.
                  Cum autem ipsos et eorum privilegia teneamur defendere et salvare, auctoritate
                    domini pape nobis in hac parte commissa, vobis in virtute obediencie precipiendo
                    mandamus quatinus quocienscumque a nuncio dictorum religiosorum presentes
                    litteras defferente fueritis requisiti, moneatis omnes illos quos idem lator
                    presentium vobis nominaverit, qui possessiones vel res seu domos ipsorum
                    irreverenter invaserint vel ceperint vel res ipsas quas ceperunt detinent,
                    restituant sine mora et ab hujusmodi molestatione desistant, nec ipsos
                    religiosos vel ipsorum familiares contra predictam indulgentiam perturbare vel
                    molestare presumant.
                  Et si vobis de hujusmodi molestatione manifeste constiterit, molestatores
                    ipsos, contradictorum et rebellium per excommunicationis sententiam, monitione
                    competenti premissa, percellatis donec eisdem religiosis plenarie fuerit
                    satisfactum ; nomina autem excommunicatorum nobis per vestras litteras
                    rescribatis.
                  Si quis autem vestrum mandato nostro, inmo potius apostolico, inobediens, quod
                    absit, extiterit, noverit se suspensum.
                  


