École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1203

Carta de terra de Montlinon.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 121, l. 1, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Odo, Dei gratia, Parisiensis episcopus, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in Domino : Notum facimus quod, cum essemus apud abbatiam Vallium Sarnaii, constitutus ibidem in presencia nostra Ferricus de Molignon, miles, dedit et concessit, pro remedio anime sue, in perpetuam elemosinam, fratribus et ecclesie Vallium quatuordecim arpennos terre, sitos in dominio ipsius F[errici], quod est inter grangiam de Bolognel et Molignon, perpetuo possidendos. Accepimus autem, ex testimonio prefati Ferrici, et Johannis prioris, et fratris Rogeri de Ivri, monachi Vallium, quod uxor ejusdem F[errici] et [Willelmus], filius ejus, elemosinam ipsam concesserant. In hujus itaque rei testimonium, de voluntate predicti Ferrici, presentem cartam fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri. Actum .