École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 15 sept. 1280

" Domini de Bosco-Girelmi, de venditione sex acrarum et dimidie in parrochia Sancti Sulpicii. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 80, l. 9, nº 18.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi tam presentes quam futuri presentes litteras inspecturi, quod ego Johannes de Bosco-Girelmi, miles, et ego Agnes, ejusdem militis uxor, de communi assensu, etc. 1

Si vero prefati religiosi, occasione premissorum vel pro defectu garancie nostri vel heredum nostrorum, aliqua dampna seu deperdita incurrerint, ego prenominatus Johannes, miles, et ego Agnes, ejus uxor, obligavimus in contraplegium duas acras terre arabilis, quas habemus in territorio quod dicitur ad Crucem Domine, sitas inter terram Petri Bellomi, alucarii, ex una parte, et terram Richardi de la Roche et Odonis Castellani, ex altera, ad omnia dampna et deperdita sua, valore ad valorem, si necesse fuerit, plenarie restauranda ; que dampna et deperdita poterunt declarare proprio sacramento cujuslibet persone de collegio ipsorum. In cujus rei testimonium, sigilla nostra presenti carte dignum duximus apponenda. Actum .


1 Les deux sceaux de Jean et d'Agnès ont déjà été décrits : voir note I, p. 748. Ils sont tous deux gravés.

1 (ut in charta nº DCCXCIII, p. 747, usque ad : de terra antedicta).................