École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Sept. 1238

De venditione Rogerio Iver cujusdam tenementi apud Rothomagum prope pontem Sequanæ.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 137, l. 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi quod ego Petrus Luce concessi et tradidi Rogero Iver tenementum illud quod situm est, apud Rothomagum, prope pontem Secane, sicut se proportat inter terram quam tradidi domino Luce, presbitero de Sancto Martino, et terram de viculo Peissonneriorum, a vicoper ante usque ad medietatem rivulli qui est per retro, tenendum et possidendum dicto Rogero et suis heredibus bene, in pace et hereditarie, reddendo inde annuatim michi et meis heredibus quatuor libras redditus monete currentis apud Rothomagum, in quatuor terminis, videlicet viginti solidos, et tolidem , et totidem a, et totidem . Licebit etiam de cetero dicto Rogero et suis heredibus omnem suam voluntatem facere de dicto tenemento sicut de suo proprio, salvo jure dominico et meo redditu antedicto. Ego autem et mei heredes tenemur garantizare dicto Rogero et suis heredibus dictum tenemeutum, contra omnes gentes, per redditum antedictum. Quod ut ratum sit, actum fuit hoc , coram Nigasio de Carvilla, tunc majore Rothomagi, et sigillo meo cum sigillo communie fuit hoc confirmatum. Testibus hiis : Stephano de Codevrart, Freherio de Novo-Marcato, Richardo de Qevilli, et aliis multis.