École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Feb. 1237, n. s

" C. Guillermi, episcopi Parisiensis, de vinea que dicitur Ulmus de Chaperon, "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 131, l. 2, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Guillelmus, permissione divina, Parisiensis ecclesie minister indignus, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Notum facimus quod Johannes, dictus Rex, de Brueriis, et Petronilla, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarneii quamdam peciam vinee site in territorio de Doleynvilla, in loco qui vocatur Ulmus de Chaperon, in censiva Petri de Doleynvilla, militis, ut dicitur, pro sexdecim libris parisiensibus, de quibus recognoverunt sibi esse satisfactum. Promittentes, etc.............

Preterea prefatus Petrus, miles, de cujus censiva movebat, ut dictum est, hanc venditionem voluit et laudavit, salvo sibi censu suo quem ante de dicta vinea percipere consuevit, volens insuper quod dicti abbas et conventus eam tenerent in mortua manu, et promittens se eam garentizaturum tamquam dominus censive. Quod ut ratum permaneat, presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. Actum .