École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1174

Galterus, canonicus Pissiacensis, dat quicquid habebat apud Chappette et Maruil.

  • B Copie. — Déclaration de 1511, fº 168 vº.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Willelmus, Dei gratia, Senonensis archiepiscopus, apostolice sedis legatus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in perpetuum : Noverit universitas vestra quod Galterus, canonicus de Pissiaco, quicquid habebat apud Chappette, videlicet octo arpennos vinearum et unam charrucatam terre cum omnibus suis edificiis, nec non et tres arpennos vinearum quos pariter habebat apud Maruil, per manum nostram, ecclesie de Sarneio assignavit, et libere et quiete perpetuo obtinenda concessit et donavit. Ne ergo jamdicta donatio aliquo tempore fraude malignantium in irritum possit revocari ; sed, ut firma et stabilis in posterum permaneat, presentem paginam in testimonium scribi precepimus et sigilli nostri auctoritate roborari. Actum , apud Mellentum ; astantibus nobis : Rorico, archidiacono Meldensi ; magistro Stephano de Pruvino ; magistro Alexandro et Garino canonicis Senonensibus ; magistro Roberto Limib1..., Radulfo et Rogerio, capellanis nostris.


1 Il y a ici une abréviation que le copiste a mal reproduite.