École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mai. 1242

" C. Philippi de Torota, de concessione quarumdam terrarum apud Sanctum Nonnum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 32, l. 1, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Philipus de Torota, miles, salutem in Domino : Noveritis quod cum Miletus de Mesantes, armiger, et antecessores ejusdem quasdam terras viris religiosis monachis Vallium Sarnaii ad certam modiationem concessissent, ego cum octo arpenta terrarum illaram inferius nominata ad meum feodum pertinerent, concessioni jamdicte quam dictus Miletus et sui fecerant contradixi, ponens in manu mea illa octo arpenta que de feodo meo erant. Postmodum vero, consilio amicorum, in hoc consensi quod dicti monachi illa octo arpenta ad modiationem, ut prius fecerunt, tenerent ; ita tamen quod si dictus Miletus vel heredes ejus mihi vel heredibus meis de illis octo arpentis que de me dictus Miletus tenet in feodum non faceret quod deberet, ego vel heredes mei poterimus capere illa octo arpenta, et in manu nostra tenere quousque dictus Miletus vel heredes ejus de jamdicto feodo octo arpentorum michi faciant quod de jure fuerit faciendum. Predicta vero octo arpenta taliter sunt distincta : quatuor illorum sunt in campo Lyart inter la Bretesche et prata de Liville ; item duo arpenta alia sunt in duobus locis inter la Bretesche et Sanctum Nonnum , sicut perambulatur semita de Fontana ; duo residua arpenta sunt ad Crucem Eremborc. Ut autem rei series predicta perpetuam habeatfirmitatem, ad peticionem dictorum monachorum, dedi eis presentes litteras sigilli mei munimine roboratas. Actum .