" Johannis d'Averniaus, " de omnibus bonis suis.
- A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. 2, l. 2.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
                  Universis presentes litteras inspecturis, oflicialis curie
                      Parisiensis, salutem in
                    Domino :
                  Notum facimus quod Johannes, dictus d'Auverniaus, de Ulmage1, se et sua bona, omnia et
                    singula, tam mobilia quam immobilia, quecumque, in quibuscumque
                    locis et rebus consistant, dedit coram nobis, contulit et concessit, facta
                    donacione inter vivos, et recognovit et confessus fuit se dedisse, contulisse et
                    ex nunc in perpetuum concessisse, pure et simpliciter, religiosis viris abbati
                    et conventui Vallium Sarnaii et eorum monasterio, ab eisdem et eorum
                    successoribus ex nunc in perpetuum tenenda, habenda et perpetuo possidenda, ex
                    causa et titulo donationis que inter vivos appellatur.
                  Promittens, etc.................
                  In cujus rei testimonium et munimen, sigillum curie
                      Parisiensis, ad petitionem dicti Johannis, presentibus
                    duximus apponendum.
                  
1 « Jordanus.


