École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Circa a. 1202

De domo apud Sparnonem.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 137, l. 3, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Simon, dominus Montis Fortis, notum facio universis, quod G[uido], abbas Vallium, et conventus ipsius tradiderunt Alburgi, filie Hosmundi, pellificis de Sparnone, domum suam, quam habent in eadem villa1, tantum ad habitandum et dum vixerit tantum. Contra Alburgis, pro inhabitatione predicte domus, redditura est singulis annis X solidos parisienses prefatis monachis. Post mortem jamdicte Alburgis, sepedicta domus libera revertetur ad monachos, sine reclamatione cujuscumque heredis femine prenominate. Quia igitur memorata Alburgis totum hujus rei tenorem, me presente, concessit, ut res eadem firma in posterum perseveret, litteris sigilli mei impressione signatis eum stabilire curavi.


1 V. l'acte de donation par Simon III de Montfort, père de Simon IV qui donne cette charte, nº LIV.