École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1207

Cirographum Guidonis, domini Alneoli, de commutatione terre.

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 11, l. 1, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Guido, dominus Alneoli, universis paginam presentem inspecturis notum esse volo, quod ego commutavi cum monachis Vallium Sarnaii tria frusta terre, que sita erant inter terras eorundem monachorum, juxta viam Carnotensem, pro mansura una et octo frustis terre, que ipsi habebant apud Longam Ulmum, conditione tali quod, si quis ex hominibus illis, qui, priusquam commutatio ista facta fuisset, coluerant terram prescriptam, quam in commutationem a me predicti monachi acceperunt, eisdem monachis aliquam calumpniam sive querelam inde moverit, ego facerem illum tacere et monachos de calumpnia et querela illa in pace remanere. Hanc commutationem concessit et voluit Thescelina, mater mea ; et fratres mei Johannes, Gaufridus, Theobaldus et Willelmus ; uxor quoque mea Isabel nomine, filieque mee Adelaidis, Aaliza et Margarita. Commutationem hanc etiam concesserunt, in domo de Proveirleu, homines, qui terram illam coluerant prius, videlicet : Radulphus de Malassis et familia ejus ; Andreas, major de Longa Ulmo, et Guiburgis, uxor ejus ; Caraunus, et uxor ejus ; Fillons, et filii ejus, Arnulphus, Gualterius et Renoldus ; Landricus, et Berta, uxor ejus ; Hersendis et Simon, filius ejus, et Burge, filia ejus ; Radulphus, filius Godefridi ; Gualterius Giroudi ; Radulphus Renaud et Eremburgis, uxor ejus. Quod, ut in posterum robur obtineat perpetuum, litteris traditum, cirographo interposito, impressione sigilli mei confirmavi. Actum .


1 Sceau équestre, dont il ne reste plus que des fragments, et qui pendait à des lacs de soie verte et rouge. Nous retrouverons plus tard les armoiries des seigneurs d'Auneau.