Carta episcopi Carnotensis, de Telesvilla.
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 11, l. 2, nº 2.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
                  R[aginaldus], Dei
                        gratia, Carnotensis episcopus, universis
                    presens scriptum inspecturis, in Domino salutem :
                  Noverint universi quod Gaufridus Teirreir et Legardis, ejus uxor, et
                      Robertus, eorumdem filius, in nostra presentia
                    constituti, totam decimam quam apud Telesvillam
                      possidebant in manu nostra resignaverunt.
                  Nos vero, ad eorum petitionem, predictam decimam monachis de
                      Vallibus Sarnaii dedimus in perpetuum possidendam ;
                    dicti vero monachi ingratitudinis vitium incurrere nolentes, duodecim
                    libras carnotenses prenominatis G[aufrido] et
                      L[egardi] et eorum filiis caritative contulerunt.
                  Quod ut ratum habeatur, sigilli nostri munimine presentem cartam fecimus
                    roborari.
                  Actum 


