École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Apr. 1250

" De hiis que dedit ecclesie Carnotensi Herveus, dictus li Desreez, canonicus Carnotensis, apud Berchières-la-Meingot. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Arch. d'Eure-et-Loir, fonds du chap. N.-D., c. 67, l. B, nº 20.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Herveus, cognominatus Desraé, canonicus Carnotensis, salutem in Domino : Noverint universi quod ego acquisivi apud Bercherias-la-Meingot terras que movent acapitulo sive ab ecclesia Carnotensi, videlicet in quibus terris dictum capitulum sive ecclesia Carnotensis habet campipartem, et teneo terras illas tamquam acquiramenta mea, videlicet terras continentes sive comprehendentes circa sex modios et unum sextarium seminis, quas terras ego emi, videlicet a Stephano Claudo de Piatovillari terras continentes sive comprehendentes circa tres modios seminis, et a Laurentia furnaria et sorore ejus terras continentes circa decem sextaria, et ab Ermesendi furnaria circa duo sextaria, et a Stephano Euthace circa tria sextaria, et de terra que fuit Boteri circa quatuordecim sextaria, et apud Crucem de Chaleto circa quatuor sextaria, et apud Petrosas circa quatuor sextaria. Insuper teneo unum herbergamentum apud Bercherias, situm ante Crucem, prope terras monachorum Vallium Sarnaii, cum domibus et granchiis et viridario, clausis ex omni parte de muro, que predicta ego emi et acquisivi, moventia a capitulo sive ab ecclesia Carnotensi. Que omnia acquiramenta mea predicta, terras, domos, granchias, viridaria, et herbergamentum meum cum appenditiis, et redditus omnes pertinentes ad predicta do et concedo capitulo sive ecclesie Carnotensi, simpliciter et absolute, possidenda, tenenda et habenda post decessum meum libere et quiete...............................

In cujus rei testimonium, presentes litteras sigillo meo sigillavi. .


1 Sceau ogival, en cire brune, pendant sur double queue de parchemin. Un chanoine debout, tenant un livre sur sa poitrine, accosté des deux côtés d'un oiseau. Légende : ...e...bae can....