École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Oct. 1267

" Carta officialis curie Carnotensis, super quadam platea empta per manum Thome familiaris nostri apud Bercherias. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 4.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Johannes Morelli vendidit et nomine venditionis concessit Thome Anglici, de Bercheriis, servienti monachorum Vallium Sarnaii, quamdam plateam quam dictus Johannes dicebat se habere apud Bercherias-la-Meingot, justa domum dictorum monachorum, moventem ex hereditate dicti Johannis, sitam, utdicitur, in censiva dictorum religiosorum, et Stephani Carbonnarii, pro tresdecim libris carnotensibus, etc............................. Maria vero, uxor dicti Johannis, quitavit dicto emptori et ejus heredibus seu successoribus, per fidem suam in manu nostra prestitam, de assensu et voluntate dicti Johannis, mariti sui, non vi nec dolo ad hoc inducta, immo spontanea voluntate, quidquid juris ipsa in dicta platea vendita habebat vel habere poterat vel debebat, ratione dotis seu dotalicii seu quacunque alia racione. Preterea Jaquelina, relicta Gilonis, majoris de Bercheriis, dictam vendicionem coram nobis voluit, laudavit et concessit et dicto emptori quidquid juris in ea habebat seu habere poterat, racione dotis seu dotalicii seu alia quacunque racione, quittavit, et ejusdem emptoris heredibus ; promittens, etc.................. In cujus rei testimonium et munimen, ad peticionem dictarum personarum, presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum. .