École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Apr. 1241

De pace inter nos et canonicos sancte Genovefe Parisiensis, de terra de Sancto Nunno. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 33, l. 2, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, R[obertus], abbas sancte Genovefe Parisiensis, totusque ejusdem loci humilis conventus, in Domino salutem : Noverint universi quod nos concessimus viris religiosis dilectis nostris abbati et conventui Vallium Sarnaii, tenere et possidere in perpetuum, pro viginti solidis parisiensibus annui redditus, apud Sanctum Nunnum, nobis vel communi servienti nostro, si ibi fuerit, , singulis annis, reddendis, et per manum nostram aliis parcionariis unicuique pro sua rata distribuendis, terras inferios annotatas : videlicet in dimidia masura que fuit Radulphi de Mareolo, scilicet ad Fossam Flaost circa quinque arpenta et unum quarterium ; de eadem masura ad furnum Hugonis tria quarteria ; ad punctam de Tegnosel duo arpenta ; ante ecclesiam Sancti Nunni tria quarteria ; juxta vineam monachorum Vallium Sarnaii circa duo arpenta ; juxta viam de Villeperour tria quarteria ; in semita de Alneto ante portam monachorum unum arpentum ; in campo de Fossa Flaost unum arpentum quod fuit Engeberti Doblel ; infra eundem campum arpentum et dimidium quod fuit Petri de Ulmo ; infra clausuram grangie circiter tria quarteria : summa circa sexdecim arpenta. Omnes iste terre campipartiales sunt, excepto dimidio arpento sito in predicta masura ante muros monachorum versus Bretechiam. Has autem terras possidebunt de cetero dicti abbas et conventus, sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, salvis nobis justicia, jure et dominio et campiparte earumdem terrarum, sicut habemus in aliis censivis nostris. Predicte vero terre, que sunt extra clausuram grangie, non poterunt converti ad alios usus, nisi ad agriculturam, sine assensu et voluntate nostra. Si vero predictiabbas et conventus negligentes fuerint in solutione facienda loco et termino supradictis, tenebuntur nobis satisfacere de emenda. Quod ut ratum et stabile permaneat, presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. .