École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 4 jul. 1224

De decimis super novalibus post concilium Lateranense a fratribus Cisterciensis ordinis acquisitis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 50, l. K.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis.... abbati Cisterciensi et universis coabbatibus ejus et fratribus sub eodem ordine Deo servientibus, salutem et apostolicam benedictionem : Contingit interdum quod non nulli, propriis incumbentes affectibus, dum sanctionum sensum legitimum ad sua vota non habent accomodum, superinducunt adulterum intellectum in temporali compendio, eternum dispendium non timentes : sane quia, sicut audivimus, quidam, nimis suo inherentes ingenio, nimiumque voluntarii concilii generalis interpretes, de novalibus post idem concilium acquisitis a vobis intendunt decimas extorquere, ne super hiis vos contingat indebita molestatione vexari, nos interpretationem illorum intellectui constitutionis predicti concilii super Cisterciensibus decimis edite asserimus peregrinam. In ipsa quidem expresse cavetur ut de alienis terris et amodo acquirendis, si eas propriis manibus aut sumptibus colueritis, decimas persolvatis ecclesiis quibus ratione prediorum antea solvebantur : unde, si ad propepositum aciem discretionis extenderent, advertentes nichilominus de quibus novalibus apostolica sedes intelligat indulgentiam super talibus piis locis concessam, non sic circa novalia nove interpretationis ludibrio ingenia fatigarent. Inhibemus igitur auctoritate presentium, ut nullus a vobis, de novalibus a tempore concilii excultis vel in posterum propriis manibus aut sumptibus excolendis, decimas exigere vel extorquere presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc...... Datum Laterani, .