École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1220

De usufructuario in decima de Heubecort et de quodam arpenno vineæ in territorio de Chapet.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 99, l. 3, nº 24.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Stephanus Li Blans, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego reddidi monachis Vallium Sarnaii et omnino quitavi usumfructuarium quem habebam ab eis in decima de Heubecort, que fuit Godefridi Le Blanc patris mei, et, eodem patre meo resignante, per donationem venerabilis Roberti Rothomagensis archiepiscopi, ad petitionem predicti patris mei, ad monachos devenerat supradictos1. Insuper reddidi eisdem monachis et omnino quitavi usufructuarium quem de quodam arpenno vinee, in territorio de Chapet site, singulis annis percipiebam ; quem arpennum supradictus Godefridus, pater meus in puram eisdem contulit elemosinam. Si autem contingat quod Agnes uxor mea in prenotatis tam decima quam vinea jure dotalicii quicquam percipiat, quicquid ipsa perceperit, heres meus sepedictis monachis totum tenebitur restaurare. In cujus rei memoriam et munimen, sigilli mei munimine presentes litteras roboravi. Actum .


1 Voyez nº CLXII.