École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » Circa a. 1185

De rebus abbatiæ Vallium Sarnaii apud Vernonem.

  • B Copie. — Déclaration de 1511, fº 288 vº.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Sciant præsentes et futuri quod ego Ricardus, dominus de Vernone, pro salute animæ meæ et antecessorum meorum, monachis beatæ Mariæ de Sarnaio in perpetuam elemosinam dedi domum meam sitam intra muros Vernonenses, liberam ab omni censu et omni alia exactione terrena ; et etiam præfatis monachis et hominibus eorum subditis, super terram eorum manentibus, dedi usuarium suum in omnibus nemoribus meis1, videlicet nemus mortuum ad comburendum et carbones faciendum, et vivum ad ædificia ; pasnagium quoque porcorum suorum, pastionem animalium atque pecorum suorum. Et etiam eisdem monachis et dictis hominibus eorum subditis dedi plenariam libertatem in omni terra mea vendendi res suas, et emendi alienas, et transeundi per terram et per aquam, quæcumque usui eorum fuerint necessaria, cum quadrigis, equitibus, harnesiis et omnibus aliis suis rebus, sine transverso et pedagio ; nec propter hoc in foris et nundinibus meis in omni terra mea tenebuntur michi solvere nec hæredibus meis stallagium, minagium, pedagium, coustumam nec aliam quamcumque reddibitionem. Præterea cum quæstio verteretur inter dictos monachos ex una parte et capitulumet canonicos beatæ Mariæ Vernonensis ex altera, super decimis vinearum quas possident dicti monachi infra metas parrochiæ dictorum canonicorum, videlicet vineæ masuræ suæ, vineæ Guillermi Regis, vineæ de Genestat, vineæ Magistri, vineæ Præpositi, vineæ de Taquet, vineæ Renardi, vineæ de Erable, vineæ Caillouel, vineæ masuræ Radulphi de Crevecuer, vineæ Estrangletruye, vineæ de Coueillart, vineæ de Loisdart, vineæ Huberti Godart, vineæ clausi Hurel, vineæ de Perosel, vineæ domini Hugonis, vineæ de Doariis, tandem sopita est in hunc modum : quod prædicti monachi de Sarnaio liberi remanserunt ab solutione prædictarum decimarum. Ego Ricardus de Vernone prædictus, pro pace reformanda inter dictas ecclesias, et in recompensationem prædictarum decimarum, dedi prædictis canonicis de Vernone decimas omnium vinearum mearum ubicumque existentium. Et ut stabile permaneat, præsentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum in domo Yvonis de Crevecor.


1 En 1182, le 3 des ides d'avril, Richard de Vernon confirma les concessions que Mathieu, son aïeul, avait faites aux moines de Thiron ; quatre ans après, il confirma également aux chanoines de la collégiale la donation de la quatrième partie de la forêt, et leur permit en outre de prendre dans le reste, ainsi que ses vassaux et les chevaliers qui gardaient son château, tout ce qui serait nécessaire à leurs besoins. (Ch. de confirmation, tirée du cartulaire du monastère de Lire, en Normandie.) A. M.