École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Aug. 1265

De venditione cujusdam domus in vico de Versaliis, Parisius.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 51, c. A, nº 16.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod, in nostra presentia constituti, Johannes, dictus de Parisius, barberius, et Sedilia, ejus uxor, Aufredus Gauterius et Clemencia, ejus uxor, Petrus Gauterius et Ysabellis, ejus uxor, et coram Johanne Anselli et Theobaldo de Fontaneto, clericis nostris juratis, ad hoc a nobis specialiter destinatis quibus fidem adhibemus, constitutus Vincencius, frater dictorum Petri et Clementis, infirmus corpore, sana tamen mente, ut prima facie apparebat, asseruerunt in jure quod ipsi habebant, tenebant et possidebant, Parisius, communiter et pro indiviso, quandam domum cum ejus appendiciis, sitam ultra Parvum-Pontem, in vico qui dicitur wlgariter vicus de Versalliis, que domus fuit defuncti Guillelmi, barberii, et Mabilie, ejus uxoris, matris dictorum Petri, Clementis et Vincencii, contiguam domui Roberti, dicti Norrais, ex una parte, et domui Heimerici, clerici, ex altera, in censiva ecclesie beate Marie Parisiensis, ad quatuor solidos parisienses tantummodo, ut dicebant, censuales. Quam siquidem domum cum ejusdem domus appendiciis, recognoverunt et confessi sunt in jure se vendidisse et nomine vendicionis ex nunc im perpetuum quittavisse venerabili viro magistro Radulpho de Gonessia, thesaurario ecclesie beati Ylarii Pictaviensis, et ejus heredibus, pro quadraginta libris turonensibus, etc......... In cujus rei testimonium, sigillum curie Parisiensis presentibus litteris duximus apponendum. .