École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1271-1280 » Jun. 1271

" Guillelmi de Tyvervalle, militis, qui dedit nobis II sextarios bladi apud Alnetum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 140, l. 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Rupisfortis, salutem in Domino : Noveritis quod Guillelmus de Tyvervalle, miles, asseruit et confessus fuit se dedisse et concessisse, ob remedium anime sue, Eustachie et Jobanne, uxorum suarum, necnon et liberorum suorum, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, duos sextarios bladi annui redditus, habendos et percipiendos super hereditatem suam de Alneto, volens et concedens quod dicti religiosi habeant et percipiant ex nunc in perpetuum dictos duos sextarios bladi, , quolibet , in sua granchia de Alneto, per manus heredum suorum seu illorum qui dictam bereditatem possidebunt, excolent et tenebunt1 ; promittens, etc.....................

In cujus rei memoriam et testimonium, predictis religiosis, ad petitionem dicti militis, presentes litteras sigilli nostri karactere dedimus communitas. .


1 Voir nº DCCXXII, p. 678.