École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 4 mart. 1290, n. s.

" Littera Petri de Buviller et ejus uxoris, de donatione sui et bonorum suorum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 17, l. 8, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Petrus de Buvillari et Eramburgis, ejus uxor, recognoverunt et confessi sunt se dedisse, concessisse et ex nunc in perpetuum quittavisse, in puram et perpetuam elemosinam, et pro salute animarum ipsorum et parentum ac amicorum suorum, donacione facta inter vivos et sine spe aliqua revocandi donum, religiosis viris abbati et conventui Vallis Sarney, se et omnia bona sua, mobilia et inmobilia, presencia et futura, ubicumque sint et poterunt inveniri et que im posterum acquirent, retento eisdem conjugibus in eisdem bonis usufructu, quamdiu vixerint ; cedentes ex nunc et transferentes, etc..............................

In cujus rei testimonium, sigillum curie Parisiensis, ad petitionem dictorum conjugum, presentibus litteris duximus apponendum. post Reminiscere.

1 « R. Pemel.


1 Signé :