École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome second » Première moitié XIVe siècle » Vid. 7 feb. 1320, n. s.

De domibus, apud Carnotum, juxta portam de Valleya, ex legato Johannis Ducis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 136, l. 2, nº 20.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, sede vacante, salutem in Domino : Noveritis nos , in quodam instrumento sigillo curie Parisiensis et sigillo quondam bone memorie magistri Johannis Ducis, quondam cantoris Rothomagensis, sigillato, et super testamento seu ultima voluntate ejusdem magistri Johannis confecto, vidisse, legisse, ac de verbo ad verbum transcribi fecisse quandam clausulam contentam in eodem testamento formam que sequitur continentem :

Item lego abbatie Vallium Sarneii domos meas quas habeo apud Carnotum, quas emi a Maria Scotensi juxta portam de Valleya, dum tamen cantent qualibet die im perpetuum unam missam de Requiem pro remedio anime mee et parentum meorum : ita tamen quod abbas et conventus dicti loci dictas domos admortizabunt et admortizari facient infra annum a die obitus mei computandum ; pro qua admortizatione dono eis et quicto centum libras turonenses in quibus michi tenentur ex causa mutui sibi facti, prout in litteris abbatis plenius continetur. Si vero dictas domos infra annum, ut dictum est, admortizari non fecerint aut hoc facere non potuerint, volo quod dicte domus vendantur per executores meos inferius nominandos, et quod pecunia inde habita, una cum dictis centum libris michi a dictis abbate et conventu debitis, ut dictum est, pauperibus civitatis et dyocesis Carnotensis erogentur, prout eisdem executoribus visum fuerit melius expedire.

Transcriptum autem hujusmodi clausule fieri fecimus sub sigillo curie Parisiensis predicte, salvo jure cujuslibet alieno. supradictis1.

Collatio fit per me : R. de Mara et per G. Henke.


1 Cet extrait du testament de Jean le Duc fut sans doute fait à l'occasion de la vente de ces maisons ou à propos d'un procès ; car on lit sur le dos de la pièce, d'une écriture du même temps : « Tradantur Johanni Elyot de Carnoto, dilectissimo et fidelissimo domino. »