École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 7 feb. 1278, n. s.

" De duobus sextariis tam bladi quam avene apud Campum de Aquilina juxta granchiam monialium Pontis-Regis. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 14, l. 4, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie archidiaconi Pissiacensis, salutem in Domino : Noveritis nos post Purificationem beate Marie Virginis, vidisse testamentum defuncti Johannis de Condeto, sigillatum quatuor sigillis, una cum sigillo proprio ejusdem, videlicet sigillo......... de Gambesiolo, curati sui, Dyonisii, filii dicti Johannis, magistri Johannis, filii sui, et sigillo Roberti de Condeto, fratris sui, quibus fidem adhibemus quantum ad hoc ; in quo testamento inter cetera continetur clausula que [sequitur] :

Preterea volo et dispono quod si contingat ecclesiam fieri in Campo Aquiline quod rector ecclesie habeat [et perci]piat in horreo meo Campi Aquiline, annis singulis, tria sextaria bladi et tria sextaria avene [annui] redditus, , eidem persolvenda, ita tamen quod rector ecclesie qui pro tempore fu[erit], in die obitus mei, anniversarium meum in eadem ecclesia faciat et facere teneatur. Si vero in loco predi[cto] ecclesiam, ut dictum est, fieri non contingat, volo quod monachi sive conventus beate Marie Vallium Sarneii, in quarum abbatia meam sepulturam elegi, habeant et recipiant, annis singulis, , tres minas bladi et tres minas avene, et monachi sive conventus ecclesiarum Grandis-Campi et Gaudii-Vallis, videlicet quelibet ecclesia, unum sextarium bladi et unam minam avene, annis singulis, in eodem , in horreo meo Campi Aquiline, ita quod faciant ac facere teneantur, annis singulis, anniversarium meum in die obitus mei.

 »Item testamentum Eustachie, relicte predicti Johannis de Condeto, sigillatum sub sigillo magistri de Gambesiolo, tunc curati ejusdem Eustachie, cui sigillo et testamento fidem adhibemus ; in quo testamento inter cetera continetur quedam clausula que sequitur :

Ceterum volo et ordino in testamento meo quod si contigerit ecclesiam fieri in Campo Aquiline quod rector ecclesie ejusdem habeat et percipiat, annis singulis, , in orreo nostro Campi Aquiline, super heredes seu successores meos, hereditatem nostram dicti loci pro tempore tenentes seu possidentes, pro rata ipsos contingente, tria sextaria bladi et avene pro toto, pro anniversario meo, annis singulis, in die obitus mei, in ipsa ecclesia a rectore sive capellano loci ejusdem faciendo. Si vero ibidem ecclesiam fieri non contigerit, volo quod abbacia Vallium Sarneii in dicto orreo nostro, annis singulis, , habeat et percipiat, ut dictum est, de predictis tribus sextariis bladi et avene terciam partem, et abbacia Grandis-Campi similiter terciam partem, et abbacia Gaudii-Vallis similiter terciam partem, in dicto , sicud superius est expressum ; ita tamen quod monachi trium abbaciarum predictarum, annis singulis, in die obitus mei, anniversarium meum faciant et facere teneantur.

 »Preterea, in nostra presencia constitutus, magister Johannes de Condedo, clericus, filius et heres dictorum Johannis et Eustachie, una cum aliis, et executor testamentorum eorumdem, prout in dictis testamentis continetur, asserens se tenere et possidere jure hereditario partem ipsum contingentem in terris que fuerunt patris et matris sue predictorum de quibus fr[uctus] proveniunt ad orreum predictum de Campo Aquiline, et confitens predictos Johannem et Eustachiam, parentes suos, [defunctos], ut dictum est, in testamentis suis ordinasse et voluisse fieri in ultima voluntate sua, et promisit fide prestita se satisfacturum, quolibet, de cetero, dictis religiosis Vallium Sarneii, de dicta donatione, pro dictis anniversariis faciendis in dicta ecclesia, pro portione ipsum contingente in premissis, quamdiu vixerit et predicta possidebit, et heredes sive successores suos, post decessum suum, pro portione quemlibet contingente in successione ipsius de premissis, asserens tamen in Campo Aquiline nullam ecclesiam post predicta legata sive testamenta fuisse constitutam sive etiam institutam ; se et heredes suos, quoad premissa tenenda et inviolabiliter observanda, dictis religiosis obligando, promittens sub dicta fide quod contra premissa vel aliquid de premissis, per se vel per alium, non veniet in futurum, nec venire aliquatenus attemptabit. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. predicta.