École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mai. 1228

" De Radulpho Beveron, de XIII solidis et VIII denariis annui census apud Vernon. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 81, l. 10, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Radulfus de Beveron, notum facio universis presens scriptum inspecturis quod cum lis verteretur inter me ex una parte et abbatem et conventum Vallium Sarnaii ex altera, super tresdecim solidis et octo denariis parisiensium annui census quos Ernulfus de Beveron, pater meus, dictis abbati et monachis vendiderat apud Vernonem, in quibus exigebam medietatem pro parte matris mee ; tandem predicta lis in hunc modum quievit, videlicet quod ego, assensu et voluntate Ase, uxoris mee, pro salute anime patris mei et matris mee, et antecessorum et successorum meorum, quitavi et concessi dictis abbati et monachis Vallium Sarnaii quicquid juris habebam vel habere poteram in censu predicto. Hanc autem quitationem et concessionem dicta Asa, uxor mea, voluit et, fide prestita corporali concessit, ita quod ego vel dicta Asa, uxor mea, vel heredes nostri aliquid de cetero in predicto censu reclamare non possumus. Et ut hec quitatio rata in posterum permaneat et inconcussa, ego Radulfus presens scriptum sigillo meo roboravi. Actum .