École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Sept. 1253

" Carta viginti solidorum parisiensium annui redditus in festo sancti Remigii percipiendorum apud Castrum-Fortem, ex dono domine Constancie Castrifortis. "

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 134, l. 1, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Matildis, domina Malliaci, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino : Notum facio quod bone memorie Constancia, mater mea, de assensu et voluntate mea, dedit, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii viginti solidos parisienses annui redditus percipiendos, annis singulis, , super toto censu Castrifortis1, quem ego et Mabilia, domina Mondeville, soror mea, nunc tenemus. Ego vero dictam elemosinam dictis religiosis a predicta matre mea, ut dictum est, factam laudo, volo et concedo, et jam diu est, laudavi, volui et concessi, in ipso tempore donationis facte. Et cum ego teneam et possideam medietatem predicti census, volo et precipio quod dicti religiosi percipiant, in festo predicto, decem solidos parisienses super parte mea dicti census, sine contradictione qualibet in futurum. Ego vero, quantum ad solutionem dictorum decem solidorum annui redditus percipiendorum super parte mea dicti census termino supradicto, me, heredes et successores meos obligo et relinquo in perpetuum obligatos, volens et precipiens quod dicti religiosi dictos decem solidos in manu mortua teneant, habeant et percipiant, sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi in futurum. In cujus rei testimonium, presentes litteras dictis religiosis tradidi sigillo meo sigillatas. .


1 Voir nos CLXXV et CLXXVI.
2 Ce sceau est gravé et a été décrit nº CLXXV, p. 185.