École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1214

Carta Rogeri cognomine Cambellani, de decima de Orfin.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 90, l. 1, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Reginaldus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam : Noverint universi quod Rogerus, cognomine Cambellanus, et Odelina, uxor ejus, in presencia nostra constituti, resignaverunt in manu nostra totam decimam quam habebant in parrochia Orfini1. Nos vero, ad peticionem ipsorum, eamdem decimam dedimus monachis Vallium Sarnaii in elemosinam perpetuo possidendam. Hanc autem donationem laudaverunt et concesserunt domina Matildis de Marliaco, et filii ejus Bucardus et Matheus, milites, ad quorum feodum eadem decima pertinebat. Quod, ut ratum jugiter perseveret, sigilli nostri munimine roboravimus presens scriptum. Actum .


1 V. nº CXXIX.