École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Jun. 1235

" Carta officialis curie Carnotensis, de venditione cujusdam domus apud Bercherias-le-Meingot. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 15, l. 6, nº 9.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, magister Radulphus, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Simon Rebors et Johannes Portegoie, quamdam domum suam cum tota porprisia, sitam apud Bercherias-les-Meingot, in feodo domini Hugonis de Melleio, militis4, vendiderunt abbati et conventui Vallium Sernaii, pro viginti et sex libris carnotensibus, jam solutis, prout ipsi venditores confessi sunt coram nobis, promittentes, etc........................

Richaudis eciam, uxor dicti Johannis, venditionem istam voluit et concessit et, fide media, promisit quod contra venditionem hujusmodi non veniret, ipsamque fideidationem fecit spontanea voluntate. Preterea prenominatus Hugo duodecim denarios annui census quos habebat, ut dicebatur, in dictis domo et porprisia, coram nobis, dictis monachis dedit, in puram et perpetuam elemosinam, et concessit, et quicquid juris habebat et habere poterat in domo et porprisia jam notatis ; volens et concedens quod dicti monachi dictam domum cum dicta porprisia teneant et habeant in manu mortua, sine aliqua coactione vendendi sive extra manum suam ponendi sive aliquo alio modo alienandi easdem. In cujus garandie contraplegium, dictus Hugo quatuor sextarios terre semevre quam habebat, ut dicebat, prope dictam domum venditam ipsis monachis, in nostra presentia assignavit, fide de non veniendo contra prestita corporali. Promisit etiam idem Hugo, sub prefatis fide et contraplegio, quod prefatam elemosinationem concedi faceret et laudari a Matheo et Guillermo, nepotibus suis, filiis Huberti de Meigni, quando ad etatem legitimam pervenirent. Preterea venditionem, elemosinationem et contraplegii assignationem jamdictas voluerunt et laudaverunt coram nobis Juliana, uxor dicti Hugonis ; Hugo, miles ; Guillelmus, armiger ; Guillelmus, clericus, et Hemericus, filii ejusdem Hugonis de Melleio et Juliane jamdicte ; Odinus Boter et Hubertus de Meigni, prenotatus. Quod ut ratum permaneat, presentes litteras sigilli curie Carnotensis munimine fecimus roborari. Actum .


4 Hugues devait être le frère de Geoffroy de Meslay, devenu vidame de Chartres en 1207 par son mariage avec Hélissende de Freneuse, fille et héritière d'Hélissende de Tachainville. Hugues prenait lui-même le titre de vidame, comme nous le voyons dans un acte de 1226, où il confirme à l'abbaye de Josaphat l'aumône qu'il lui avait faite, en prenant la croix contre les Albigeois, d'un demi-muid de blé sur son gagnage du Bois de Lèves. L. M.