École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Jun. 1266

" Littera abbatisse de Sancto Antonio, " de traditione duodecim arpentorum in parrochia de Sancto-Ferriolo.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 31, l. N, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, soror Agnes, dicta abbatissa Sancti Antonii Parisiensis, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino : Noverint universi quod nos, pensata utilitate domus nostre, duodecim arpenta terre arabilis continua vel circiter, que habemus in parrochia de Sancto-Ferriolo, tradidimus viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii, venturo usque ad duodecim annos1, quodlibet arpentum sub annuo censu triginta denariorum parisiensium nobis, singulis annis, , persolvendorum ; que quidem duodecim arpenta libera sunt et quitta ab omni honere et costuma preter decimam consuetam. Dicti vero religiosi tenentur nobis restituere terram nostram predictam in eque bono statu, sicuti modo est, completo termino predicto, nisi forte de nostra et ipsorum voluntate prefatum terminum contigerit prorogari. Insuper notum facimus quod nos eisdem religiosis tenemur in viginti solidis parisiensibus annuatim, quos habent et habere debent, per manum nostram, in pedagio de Essona, ex dono bone memorie domini Ferrici, dicti Beliart, militis ; quos viginti solidos in solutione dicti debiti, in quo nobis tenentur pro terra antedicta annis singulis, volumus computari. Quod ut ratum permaneat, sepedictis religiosis presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas. Actum .


1 Ce bail fut renouvelé en janvier 1282.