École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Apr. 1210

Carta R., episcopi Carnotensis, de hostisia Germundi Raguel apud Sparnonem, ex dono P. de Vicinis.

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 137, l. 3, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Raginaldus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, universis presentem paginam inspecturis notum esse volumus quod Petrus de Vicinis, miles, Matilde uxore sua concedente, pro remedio anime patris sui et antecessorum suorum, dedit in perpetuum Deo et abbatie de Vallibus hospitem unum in burgo defuncti Mainerii, apud Sparnonem, nomine Germundum Raguenel, et hostisiam ejusdem, liberam et immunem ab omni feodo, dominio, exactione et tallia. Idem vero Petrus hostisiam illam in manu nostra resignavit ; nos autem abbatiam Vallium investivimus. Hostisia namque illa tres solidos censuales, , eisdem monachis annuatim persolvet. Quod, ut ratum permaneat, presens scriptum sigilli nostri munimine confirmavimus. Actum .


2 Grand sceau fort endommagé, représentant un prélat : ce sceau parfaitement conservé se retrouvera plus loin, au bas d'un acte de l'an 1211, nº CLXXIII.