École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Apr. 1243

" C. Guidonis militis, de concessione prati Raginaldi Galopin. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 104, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Guido, dominus Caprosie, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego pratum quod Raginaldus Galopin contulit, in perpetuam elemosinam, domui Vallium Sarnaii et fratribus ibidem Deo famulantibus, quod situm est in parrochia de Sanlices, apud les Coardes, in censiva mea, pratis jamdicte domus Sarnaii contiguum, ob remedium anime mee et patris mei et matris et antecessorum meorum, eisdem concessi, libere et pacifice, in perpetuum possidendum, salvo censu meo quem ipsi michi et successoribus meis tenebuntur persolvere, sicut prefatus Raginaldus antea persolvebat annis singulis. In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras dictis fratribus tradidi sigilli mei munimine roboratas. Actum .