École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Mart. 1268, n. s.

" Carta quitacionis Heloydis de Gonesse et Petri filii ejus. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 140, l. 7, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis carie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Heloisis de Gonessia, vidua, quondam soror bone memorie R[adulphi], quondam thesaurarii Pictaviensis, et Petrus, ejusdem Heloisis filius, asseruerunt quod, cum religiosi viri abbas et conventus Vallium Sarnay dicerent et assererent predictum defunctum olim, ob anime sue remedium, ipsis et eorum monasterio omnia bona sua mobilia et immobilia, donacione inter vivos, pie et devote contulisse et eciam concessisse1 ; predictis Heloisi et Petro ex adverso dicentibus dicta bona ex caduco seu successione dicti defuncti ad ipsos pertinere seu devenire debere, tandem dicti Heloisis et Petrus recognoverunt inter se et dictos religiosos ordinatum esse super premissis de bono consilio, prout inferius continetur, videlicet quod ipsi religiosi begnivolentiam et dilectionis affectum quam idem defunctus erga ipsos et eorum ecclesiam habuit attendentes, eisdem Heloisi et Petro, quamdiu ipsi vixerint vel eorum superstiti, dederunt et concesserunt sexaginta solidos parisiensium, quolibet , ab ipsis habendos et percipiendos in domo ipsorum religiosorum, , necnon usumfructum et habitationem cujusdam domus site apud Gonessiam ab opositis granchie Sancti Lazari Parisiensis et terre retro eamdem domum site, in duabus peciis, duo arpenta et unum quarterium vel circiter continentis ; que domus et terra quondam fuerunt ipsius defuncti secundum quod in carta sibi a dictis religiosis concessa dicebant contineri. Quam quidem compositionem dicti Heloisis et Petrus coram nobis ratam et gratam habentes, proprietatem premissorum et omnium aliorum bonorum ipsius defuncti ubicumque existentium eisdem religiosis et eorum monasterio ex nunc im perpetuum coram nobis penitus et expresse quittaverunt, retento sibi nichilominus, in premissis domo, terra et sexaginta solidis parisiensibus, ut dictum est, usufructu ; promittentes, etc......... .


1 Bien que l'acte de cette donation ne se soit pas retrouvé parmi les titres de l'abbaye, la présence dans le chartrier des Vaux de Cernay de tous les actes d'acquêts faits par Raoul de Gonesse prouve que la prétention des moines était fondée.