École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 3 mart. 1278, n. s.

" De duabus domibus, quarum una fuit Herberti Vaucelais et altera Mathei dicti Mouceron. "

  • A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. 2, l. 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Philippus, decanus christianitatis Stampensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Matheus de Caromonte et Gersendis, ejus uxor, recognoverunt se admortificasse, tanquam primi domini, pro duodecim libris parisiensibus, religiosis viris abbati et conventui de Vallibus Sarnaii duas domos, sitas apud Estrechiacum, in censiva dictorum Mathei et Gersandis, quarum una fuit Heberti de Vaucelais, et est contigua domui dictorum religiosorum, ex una parte, et domui Giloti, dicti Bele, ex altera, ad decem denarios censuales ; et altera fuit Mathei, dicti Mouceroye, et contigua domui ejusdem Mathei, ex una parte, et domui Petri, dicti Mouceron, ex altera, ad duos denarios censuales. Promittentes, etc.............

In cujus rei memoriam et munimen, presentibus litteris sigillum nostrum, una cum sigillo dicti Mathei, ad peticionem partium, duximus apponendum. .