École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 4 jul. 1224

Honorius, papa, conventibus Cisterciensis ordinis indulget, ne apostolicæ sedis legati pecuniarias procurationes ab illis exigant.

  • A Original en parchemin bullé. — Inv., p. 50, l. K.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis abbatibus et conventibus Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem : Cum preter pauperem victum vestrum omnia bona vestra hospitalitati et aliis piis operibus officiosissime sint exposita, satis inhumane aliis auferri videtur egenis quicquid a vobis violentia vel ingenio extorquetur. Nec quia Dominus manuum vestrarum operibus benedicens, viaticum peregrinationis vestre quanto magis illud fraterna caritate in usus pauperum distribuitis, tanto magis celesti alluvione multiplicat, estis deterioris conditionis habendi sed potius melioris, cum non nisi vasis paratis celestis gratie oleum infundatur quod pauperis mulieris deficientibus vasis stetit ; licet igitur, largiente Domino, monasteria vestra plus solito temporalium floreant ubertate, quia tamen exinde pauperibus uberius subvenitur, nos volentes eo vos de speciali gratia favorabilius confovere quo exinde illi propensius complacere vos credimus, qui quod uni ex minimis suis sit sibi reputat esse factum, devotionis vestre precibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus, ne apostolice sedis legati procurationes pecuniarias a monasteriis vestris exigere vel extorquere presumant, sed cum ad domos vestras accesserint sine carnium esu cibis regularibus sint contenti. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc...... Datum Laterani, .


1 Par une bulle de la même année et du même jour, Honorius avait confirmé tous les privilèges accordés à l'ordre de Citeaux. (Inv., p. 50, l. K.)