Carta Guillelmi, Parisiensis episcopi, de admodiatione decimarum de Monte-Falconis.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 28, l. V, nº 5.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
                  Omnibus presentes litteras inspecturis, Guillelmus, divina permissione,
                        Parisiensis ecclesie minister indignus, salutem in Domino : 
                  Notum facimus quod admodiationem quam fecerunt monachis Vallium
                      Sarnaii prior et conventus Longi-Pontis de
                    decimis terrarum quas dicti monachi possidebant apud granchiam de
                        Monte-Falconis1, in decimatione prioratus de
                      Orceio, sicut in eorum litteris vidimus, contineri,
                    ratam habemus et auctoritate diocesana confirmamus.
                  Actum 


