École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Feb. 1235, n. s

" Carta officialis, de terra quam vendidit Gilotus Pilatre apud Bercherias ; et mortificatio Huberti de Bercheriis. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 11, l. 1, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Robertus, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod, Gilotus Pilatre et Hodeardis, ejus uxor, quamdam terram quam habebant, ut dicebant, sitam in territorio de Bercheriis-les-Meingot, moventem ex parte dicte mulieris, tres sextarios, ut dicebant, seminis continentem, vendiderunt monachis Vallium Serneii, pro triginta et quatuor libris carnotensibus, de quibus coram nobis se tenuerunt pro pagatis ; et fide media promiserunt, etc................... Hanc autem venditionem voluit et concessit coram nobis Hubertus de Bercheriis, de cujus feodo movet, ut dicitur, terra superius memorata, et, fide media, promisit quod contra eandem venditionem per se vel per alium non veniret ; immo dictam terram venditam dictis monachis, ad usus et consuetudines patrie, tamquam dominus feodi, garandiret. In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad petitionem dictorum Giloti, Hodeardis et Huberti, sigilli curie Carnotensis munimino fecimus roborari. Actum .