École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » 5 mart. 1269, n. s.

" De quadam domo et granchia apud Castras, anno M CC LXVIIIo. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 136, l. 2, nº 12.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Reginaldus, dictus Major, de Lodoville, et Petronilla, ejus uxor, asseruerunt quod ipsi habebant, tenebant et possidebant, ex hereditate dicte Petronille, quandam domum cum granchia ad ipsam pertinente, sitam apud Castras, in vico Morandi, contiguam, ex una parte, domui que quondam fuit defuncti Petri de Torta-Fagu, et ex alia parte, facit cuneum vici de Fossatis, in censiva prioris sancti Clementis de Castris, oneratam in triginta denariis annui redditus solvendis, videlicet viginti denariis et decem denariis , singulis annis, et in una corveya prestanda in fenationibus quolibet dicto priori, ut dicebant. Quam siquidem domum cum omnibus ejus pertinentiis ac granchia et quicquid juris habebant et habere poterant in ipsis domo, granchia et pertinentiis et appendentiis ipsarum recognoverunt se vendidisse et venditionis nomine perpetuo concessisse et quittavisse Liburgi, dicte la Coconne, relicte defuncti Raginaldi, dicti Cocon, vidue, et ejus heredibus, pro quadraginta libris parisiensibus. Et promiserunt dicti venditores, etc................... Ad hoc magister Guillermus, filius dictorum Reginaldi et Petronille, clericus, predictas venditionem et quittationem voluit, laudavit et pariter acceptavit, et de non veniendo contra fidem in manu nostra prestitit corporalem. In cujus rei testimonium, sigillum curie Parisiensis presentibus litteris, ad requisitionem dictorum Reginaldi et Petronille ac magistri Guillermi, duximus apponendum. .