École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1202

Littera de pace inter nos et Simonem de Pissiaco.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 32, I. A, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Odo, Dei gratia, Parisiensis episcopus, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, eternam in Domino salutem : Notum facimus quod, cum Simon de Pissiaco, miles, abbati et fratribus Vallium Sarnaii calumpniam movisset super omnibus, que ex dono1 Galterii, Pissiacensis canonici, patrui patris predicti Simonis, habent apud Chapetum et apud Sanctum Nunnum, et super vineis de Maroil2, et clauso de Meden, et clauso de Muinels, et domo quadam sita apud Pissiacum, que omnia predictus Galterus monachis Sarnaii contulerat ; et preterea super quadam domo sita Parisius, juxta Sanctum Bonitum ; vinea quoque de Peilecoc, que Simon3, pater predicti Simonis, jamdictis monachis dederat ; super terra etiam des Escloz de excambio de Loanz, et terra Regine apud Athias, quas Matildis, mater predicti Simonis, assensu ipsius, memoratis monachis dederat in elemosinam4 : partibus tandem in nostra presentia constitutis, in venerabiles viros H[ugonem] decanum Parisiensis ecclesie, R[eginaldum] decanum Sancti Marcelli et Odonem de Sancto Mederico, fuit hinc inde super his compromissum, compromissione predicta, ex parte abbatis et monachorum in verbo veritatis, et ex parte sepedicti Simonis fidei interpositione firmata, quod quicquid, post inquisitam veritatem, a testibus ex utraque parte productis de predictis querelis, arbitri memorati judicio vel compositionevel simplici dicto statuerent, firmiter a partibus servaretur. Predicti vero arbitri, examinatis testibus et inquisita diligentius veritate, pronunciaverunt eundem Simonem in possessionibus supradictis nichil juris habere, prescriptos abbatem et monachos et eorum ecclesiam ab ipsius inpetitione penitus absolventes, et prescriptas possessiones quiete et libere possidendas adjudicaverunt eisdem. Postmodum autem idem Simon, in nostra presentia, arbitrium ipsum benigne recipiens, illud se servaturum sub date fidei religione promisit. Nos igitur presens scriptum, ad petitionem supradicti Simonis, fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri. Actum .


1 V. l'acte de donation de l'an 1174, nº XLIII.
2 Simon de Poissy fit son testament en 1243, et légua, entre autres biens, à l'abbaye de Neauphle-le-Vieux vineam suam de Merroles. Nous publierons cette pièce dans le cartulaire de l'abbaye de Neauphle. L. M.
3 V. l'acte de donation de l'an 1175, nº XLIV.
4 V. l'acte de donation de l'an 1189, nº LXXXI.