École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1216

" Carta Cecilie, uxoris Roberti Mali-Vicini, de X libris. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 58, l. B, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Cecilia2, uxor Roberti Malevicini, soror vero Guidonis, domini Cabrosie, notum facio universis quod predictus R[obertus], maritus meus, et ego, concedente predicto G[uidone] fratre meo, in perpetuam elemosinam delegavimus decem libras. 1 Quia vero illi quadraginta solidi, quos predicti monachi Vallium predicto conventui Sacre-Celle annuatim persolvebant, eidem conventui alibi assignati sunt ; igitur volo ut, de eisdem quadraginta solidis, habeat in perpetuum viginti solidos conventus monialium de Porreio ; sepedicti vero monachi Vallium alios viginti solidos cum prenotatis quatuor libris habebunt ; et sic centum sibi solidos retinebunt, ita ut quinquaginta solidi administrentur eis ad pitancias in , et alii quinquaginta in tempore messionis. Quod ut ratum permaneat, presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Actum .


2 Voyez l'acte de donation confirmé par Gui de Chevreuse en 1208 (nº CXLIX), et l'échange entre Gui de Chevreuse et Robert de Mauvoisin en novembre 1208 (nº CL).

1 (ut in carta CXLIX, p. 163 usque ad verba quia vero)