Carta regis Francorum de donationibus Andreæ de Ulmeto.
- B Copie mod. — Inv., p. 39, l. D. — Déclaration de l'an 1511, fº 146.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
                  In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, amen.
                  Philippus, Dei
                        gratia, Francorum rex :
                  Noverint universi, præsentes pariter et futuri, quoniam Andreas de
                      Ulmeto ecclesiæ beatæ Mariæ de Valle Sarnaii
                    in elemosinam dedit grangiam de Boillonnello et quicquid
                    ibidem habebat, tam in bosco quam in plano, et pascua et boscum quæ fuerunt
                      Theobaldi Canis, et totum id quod emit a
                      Jocelino, et totam terram de
                      Lavarvilla, et omnia quæ emit apud
                      Fontenetum, tam in terris quam in pratis, præter illud
                    quod dedit Philippo de Ber1 ; et terram de
                      Monteboscheti, et clausum suum de
                      Chesneto, et pressorium et censivam totius illius
                    territorii ; et novem arpennos pratorum apud
                      Roissiacum ; et molendinum fullericum apud
                      Ulmetum, et in mollendinis de
                      Ulmeto molituram eorum liberam ad grangiam de
                      Boillonnello ; et domum suam, sitam apud
                      Corbolium, in claustro Sancti
                      Exuperii.
                  Præterea, cum Andræas, nepos ejus, præfatæ dedisset
                    ecclesiæ, in obitu suo, viginti solidos de redditu percipiendos
                    annuatim in furno suo de Corbolio ; et, cum
                      Robertus, homo de corpore memorati Andrææ de
                      Ulmeto, dedisset sepedictæ ecclesiæ, in elemosinam, domum suam de
                      Corbolio, liberam ab omni consuetudine, et vineas, et
                    vasa sua vinaria, et sex solidos de censu, quos tenebat a monachis
                      Beatæ Mariæ de Campis ad duodecim denarios
                    de censu, ita dico, si eum sine herede mori contingeret, idem Andræas
                      de Ulmeto hæc omnia benigne laudavit et concessit.
                  Nos vero dictæ elemosinæ manum nostram apponentes, hæc omnia intuitu Dei concedimus, salvo alieno jure, et observanda manu capimus ;
                    et ut perpetuam obtineantstabilitatem, præsentem paginam sigilli
                    nostri auctoritate ac regii nominis caractere subter annotato præcipimus
                    confirmari.
                  Actum apud Fontem-Blaaudi, 


