École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1204

De decima de Longa Quercu et platea ibidem ad grangiam construendam.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 128, l. 1, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Raginaldus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, universis, ad quos presens pagina pervenerit, notum esse volumus quod Alexander, miles, de Longa Quercu, in presentia nostra constitutus, totam decimam de Longa Quercu, insuper et decimam de propria agricultura sua in manus nostras resignavit. Nosque decimam ipsam, ad ejusdem Alexandri peticionem, monachis Sarnaii in perpetuum possidendam donavimus. Excipitur tamen inde decima XIX arpennorum, quos predictus Alexander ab Hemerico de Rosai et Matilde, uxore ejus, emit. Deditque idem Alexander eisdem monachis plateam liberam et quitam ad granchiam faciendam, in quam ducetur decima predicta et campipars totius ville, tam de agricultura ipsius Alexandri quam ceterorum hominum ; campipars etiam de XIX arpennis emptis. Et tam dictus A[lexander] quam ceteri cultores campipartem et decimam de terra sua in granchiam ducent. Qui tamen arpennos ad censum habent decimam ducere non tenentur, sed monachi. Si vero contigerit quod terra inculta redigatur in novalia, decima tota inde proveniens monachorum erit, et campipars ad communem granchiam ducetur. Bladum tam decime quam campipartis, sed et stramina per medium partientur monachi et miles. Dominium et custodia granchie monachorum erit, conversusque, granchie custos, eidem A[lexandro] fidelitatem super ordinem suum pollicebitur ; ipseque cum campipartitore ad decimam campipartemque numerandum ibit ; campipartitorque monachis fidelitatem faciet. Poteritque sepedictus A[lexander], si voluerit, custodem suum ponere, tempore autumpnali, in ipsa grangia ; qui scilicet custos monachis fidelitatem faciet. Concessit autem hanc donationem Villana, mater ipsius A[lexandri] ; et Ysabel, uxor ejus ; et Robertus et Thionius, fratres A[lexandri] ; Eufemina de Maldestor et Berta, sorores A[lexandri]. Concessit hoc etiam Robertus de Mostiers ; et Andreas de Estauz ; Nicholaus de Boolon et Guido de Boolon, ad quorum feodum tam decima quam campipars pertinere dignoscitur ; qui et plegios garanthie super hoc se constituerunt. De caritate vero monachorum, sepedictus Alexander C libras habuit. Ut autem pagina presens robur obtineat perpetuum, eam sigilli nostri auctoritate communimus, districte sub anathemate prohibentes ne quis contra eam venire presumat. Actum .