École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1170

Pactum inter Sarnaienses et Burgulienses monachos de decimis Plesiaci.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 145, l. 1, nº 10.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Mainerius, divina gratia, dictus abbas de Sarnaio, et omnis ejusdem loci conventus, omnibus ad quorum aures presens pervenerit carta, salutem : Manifestum volumus fieri universis et sigillo nostre parvitatis muniri pactum quod habemus cum domino Hamerico, sancti Petri Berguliensis abbate, et cum ejusdem loci conventu. Statuimus enim et in perpetuum confirmamus ut earum terrarum decimas, que sue decimationis esse noscuntur apud Plesiacum, quas nos in presenti colimus vel amodo excolendas susceperimus, in duabus equis partibus in campis dividantur, quarum pars una nobis et alia illis donetur. Hujus rei invicem cartas contradidimus observandas. Actum publice apud Sarnaium, .