École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1291-1300 » 29 jun. 1294

" Littera Petri de Sarqueusia clerici, de quadam pecia vinee quam habebat apud Orphinum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. 2, l. 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod [Petrus de Ser]queusia, clericus, recognovit se vendidisse et nomine vendicionis in perpetuum concessisse viris religiosis, abbati et conventui Vallium Serneii, pro...... de quibus tenuit se plenarie pro pagato a dictis religiosis in peccunia numerata, [unam peciam vince], quam ipse habebat et possidebat ex aquiramento suo, ut dicebat, apud Orphinum, in feodo Eustachie, relicte defuncti Roberti de P[ortu.........], sitam inter vineas dictorum religiosorum, ab utraque parte. Quam vineam venditam dictus Petrus dictis religiosis quitavit, cum omni jure, dominio, proprietate et possessione, quod et quad ipse habebat et habere poterat in dicta vinea, etc................ Qua confessione audita, nos, ad requisitionem dicti Petri, dictis religiosis presentes litteras sigillo curis nostre dedimus roboratas. Datum et actum .