École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1194

De hiis que empta sunt a Simone de Sancto Ferreolo et Roberto filio ejus.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 121, l. 1, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine Domini, amen. Adela, Dei gratia, Francorum regina : Noverint presentes pariter et futuri quod Robertus, filius Simonis de Sancto Ferreolo, vendidit abbatie de Vallibus omne nemus quod habebat apud Bollonel, quod ei pater suus in partem terre concesserat et dederat. Et domus de Vallibus dabit eidem Roberto annuatim II denarios censuales, pro singulis arpennis, . Hanc venditionem voluit et concessit Simon, pater predicti Roberti, et Maria, neptis ejusdem Simonis, de cujus feodo venditum nemus erat. Et etiam Haicia, uxor prenominati Roberti, et mater ejusdem, frater ejus Petrus, et uxor fratris ejus Heremburgis, sorores nichilominus ipsius, Helysabez et Juliana, hoc similiter laudaverunt et concesserunt. Quod etiam garentire fiduciaverunt Philippus de Ver, Radulfus de Valle, Willelmus de Ver, Hugo de Merrolis, milites. Si vero dicta domus de Vallibus aliquatenus super hoc vexaretur, vel ab aliquo impediretur, predicti Radulfus, Willelmus, Hugo tenerent captionem apud Montem Leterici, infra quindenam in qua a monachis de Vallibus super hoc citarentur. Preterea jamdictus Simon, lausu Roberti filii sui, vendidit predicte domui de Vallibus terram quam habebat apud Lavarvillam ; quod fiduciaverunt garentiendum Robertus, filius sepedicti Simonis, et Petrus, frater Roberti. Et hoc ipsum Willelmus de Willervilla et Philippus de Ver garantire creantaverunt. Quod totum, ut in posterum perseveret, vivaci litterarum monimento, sigillique nostri impresso caractere fecimus confirmari. Actum Corbolii, . Datum per manum Roberti, capellani nostri.