École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Apr. 1225

De decima trium arpentorum vinearum apud Castras, ac dimidio raodio bladi in decima Montis-Caprosi, et decima terræ ; cujusdam in parrochia de Salicibus.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 136, l. 2, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

B[artholomeus], permissione divina, Parisiensis ecclesie minister indignus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Notum facimus quod cum dilecti filii monachi Vallium Serneii decimam trium arpentorum vinearum, quas tenent heredes Herberti Lecointe, apud Castras, ac dimidium modium bladi in decima Montis Caprosi, ex dono Hamonis de Valle-Latronis, nec non et decimam terre cujusdam, in parrochia de Salicibus, ex dono Willelmi Paste,1 acquisissent, sicut nobis significarunt, nos, eorumdem monachorum postulationibus annuentes, acquisitionem predictorum, sicut juste facta est, concedimus et approbamus, quantum in nobis est, presentes litteras, in hujus rei testimonium, sigilli nostri facientes impressione muniri. Actum .


1 V. nos LXI, CLXXXIII et CCXIII.