École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » 20 mart. 1264, n. s.

" Officialis Parisiensis, de domo de Sarnaio quam nobis vendiderunt Poardus de Nemore et Agnes ejus uxor pro XLa libris parisiensibus. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 45, l. A, nº 20.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Poardus de Nemore et Agnes, ejus uxor, recognoverunt et confessi sunt se vendidisse et im perpetuum quittavisse religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii quoddam herbergamentum, cum quodam orto eidem herbergamento adjacenti, sicut se comportat ante et retro in longitudine et latitudine, quod dicebant se habere apud Sarnayum, contiguum domui liberorum defuncti Symonis, dicti Divitis, in censiva dictorum religiosorum, ut dicebant, quod herbergamentum movet de hereditate ipsius Poardi, ut dicebant, pro quadraginta libris parisiensibus, etc................ post Reminiscere.