École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1176-1191

Cirographum de Longo-Ponte, de vinea que dicitur Peletart.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 5, l. 1re, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Cum misera sit hominis conditio, ut que viderit ignoret, que audierit non intelligat, que didicerit non retineat, vel si aliquandiu retinuerit, tandem tamen oblivioni tradat, ideo conventionem factam inter monachos de Sarneio et monachos de Longo Ponte et monachos de Monte Letherico, ab eisdem requisiti, scripto volumus commendare. Sciant igitur presentes et futuri, quod monachi de Sarneio monachis de Longo Ponte et monachis de Monte Letherico II solidos censuales et etiam justiciam in quadam vinea, que dicitur Peletart, concedunt et assignant, pro XII denariis censualibus, quos in quadam sua vinea monachis de Monte Letherico debebant, et pro decima ejusdem vinee sue, quam monachis de Longo Ponte debebant. Hoc tam hi quam illi, sapienti freti consilio, concedunt. Et, ut ratum permaneat, decernunt, cyrographo mediante, scribendum.