École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » 5 mart. 1264, n. s.

De venditione unius horti in vico sancti Jacobi de Vernone.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 73, l. 2, nº 16.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi tam presentes quam futuri, quod ego Reginaldus le Serreurier et Margeria, uxor mea, de communi assensu nostro, vendidimus et concessimus viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii unum ortum parvum, situm in vico sancti Jacobi de Vernone, sicut se proportat inter domum dictorum religiosorum que fuit Noire-Boele1, ex una parte, et muros domus sue, ex altera, et a domo nostra in qua manemus usque ad domum Roberti Dosusle, pro quadraginta solidis parisiensibus nostris quitis, etc...................... Et ut hoc firmum et stabile permaneat in posterum, presentem cartam, de communi assensu nostro, sigillorum nostrorum munimine roboravimus. .


1 Voir nº DCII, p. 561.