École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome second » XVe siècle et suivants » 29 apr. 1584

De quodam excambio inter abbatiam Vallium Sarnaii et dominum Nicolaum de Neuville.

  • B Copie moderne. — Inv., p. 55.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Nos, frater Nicolaus Boucherat, Cistercii abbas in Cabilonensi diocesi, sacræ theologiæ professor, ceterique diffinitores, notum facimus universis quod , in cappitulo generali apud Cistercium celebrato, facta est diffinitio, cujus tenor sequitur et est talis : Visis literis cambii facti inter abbatem et religiosos monasterii beate Marie de Vallibus Cernai, cum nobilli et potentissimo domino Nicolao de Neufville, domino de Villaregis, equite, consiliario regis et ejusdem primo secretario, quibus dicto capitullo constitit prefatos abbatem et religiosos campsisse seu permutasse villam sive grangiam aut firmam, ut vocant, de Lavarville, sitam prope opidum vulgo nominatum Corbueil, in vice-comitatu Parisiensi, a prefato monasterio de Vallibus Cernaii dependentem, contra terram et dominium de Venant, prope oppidum vulgo nominatum Dourdain, in ballivatu Stemparum, galice d'Estampes, ad dictum dominium de Villaregis pertinentem vel pertinens, dimensuratione dicte firme seu grangie de Lavarville, et similiter dicte terre sive dicti dominii de Venant appreciatione et æstimacione ædifficiorum dicte grangie de Lavarville et dicti dominii de Venant commissione decreta et data, per reverendissimum dominum abbatem Cisterciensem fratribus Johanni Huon, provisori collegii Sancti Bernardi Parisiensis, et Ysamberto le Thellier, religioso presbitero expresse professo monasterii de Voto, in diocessi Rothomagensi, sacre theologie professorum processu verbali et informatione super commodo vel incommodo dicti cambii factis fuisse in evidentem utilitatem prefati monasterii de Vallibus Cernaii, dictum capitulum generale ipsas literas seu ipsum cambium aut permutationem, sicut prefertur, factum seu factam omologat, ratifficat et approbat, statuens, decernens et ordinans quod dicti cambii sive permutationis litere plenum suum sortiantur effectum1..........


1 En juillet 1585, Henri III confirma cet échange par lettres données à Paris. (Inv., p. 55, l. A, nº 4.)